Lettre de Barberi de plusieurs rentes, comme argent et chapons sur plusieurs masures. Donation par Pierre Trochart de plusieurs cens et rentes à Barbery.

  • B Arch. nat., LL 1605, fol. 12v°.
  • a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, ego Petrus Trochart miles, salutem in Domino. Notum facio quod ego habeo et singulis annis percipio super masuris inferius nominatis census seu redditus inferius nominandos, videlicet, super masura Louvelli decem solidos parisiensium, item super masura Radulphi dicti Bouvier quinque solidos et duos capones, item super masura contigua masure Louvelli que fuit Gilonis de Beltisiaco duos solidos sex denarios et dimidium caponem, item super masura que fuit Radulphi Hure tres solidos, sex minas avene et quatuor capones ; item super masura Sanctisme de Cruce tres solidos, sex minas avene et quatuor capones, quos census et redditus omnes et singulos super masuris predictis sitis apud Barberiacum silvanectensis diocesis, ego compos mentis mee et sanus corpore, consideratis curialitatibus, quas religiose mulieres Emelina abbatissa monasterii Montis-martirum parisiensis diocesis et ejusdem loci conventus michi fideliter impenderunt, dedi, concessi et quitavi in perpetuum eisdem abbatisse et conventui ac earum monasterio in puram et perpetuam elemosinam, donacione facta pure, libere et simpliciter inter vivos, absque spe aliqua revocandi, cedens ex nunc et in perpetuum eisdem abbatisse et conventui ac earum monasterio et transferens penitus in easdem omne jus, dominium, proprietatem, justiciam magnam et parvam, possessionem et quaslibet actiones reales et personales, utiles, directas et justas, que michi competebant et competere poterant modo quolibet in omnibus censibus et redditibus antedictis et eorum pertinentiis quibuscumque, nichil michi vel meis heredibus retinendo penitus in eisdem. Promittens ex certa scientia, voluntate spontanea, non coactus, fide mea prestita corporali, quod contra donationem, concessionem, et quitationem hujusmodi, jure hereditario et actione conquestus, vel alio quoquo modo per me vel pealium non veniam in futurum, et quod in censibus, redditibus et masuris predictis nichil juris in posterum per me vel per alium reclamabo, sed omnes census et redditus supradictos cum omni justicia et pertinentiis eorumdem, quomodolibet nomine censeantur, prefatis abbatisse et conventui ac earum monasterio garantizabo, liberabo et deffendam in posterum in judicio et extra, meis sumptibus et expensis quocienscumque opus fuerit contra omnes, renuntians in hoc facto specialiter et per fidem omni exceptioni et privilegio sive consuetudini et statuto civitatis et patrie, cuilibet exceptioni doli, actioni in factum, et ne possim in posterum allegare me fuisse vel esse in donatione hujusmodi circumventum, et omnibus aliis exceptionibus realibus et personalibus loci et temporis, facti, juris canonici et civilis, que contra presens instrumentum possent obici vel adduci. In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum meum apponere dignum duxi. .