Noscant p. et f. quod quedam bone voluntatis mulier de Sto Clodoaldo, Ermesendis nomine, uxor Rotgerii, cum ad mortem, que cunctis debetur mortalibus, venisset, dedit æcclesiæ Bti Martini de Campis tres arpennos vinearum pro redemptione animæ suæ, concedente viro suo predicto, videlicet Rogerio ; sed medietatem earum vinearum isdem Rogerius sibi retinuit, redditurus eam Bto Martino, cum rébus humanis excesserit. Et ut hoc donum firmius stare posset, idem Rogerius post mortem conjugis, ad æcclesiam Sti Martini venit, et prius in capitulo coram monachis donum quod uxor ejus fecerat, firmavit, et post super altare Sti Martini manu sua posuit, audientibus et videntibus his testibus : Helgoto et Herluino filio ejus ; Josceloto carpentario, Teobaldo fabro, Rotgerio filio Walterii, Drogone nepote Helgoti ; Erenberto fabro ; Terrico de Basochis, Raulino, Bernardo hospitali.

Hoc autem notandum est quod idem Rogerius de sua medietate solvit Sancto Martino semimodium vini pro recognitione. Vinee autem de quibus loquimur, in villa que Clamart dicitur30, consistere videntur.