Eudes Hérisson, dit Payen, seigneur de Neuilly (sur-Marne), donne à St-Martin l'emplacement de deux moulins sur la Marne.

  • A Original perdu.
  • B Copie de 1118, Bibl. nat. de Fr., ms. lat. 10977, Liber Testamentorum, fol. 22, nº 47.
  • a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après a.

Filiis matris Aecclesiæ volumus esse notum, ut et tali matri consilio et auxilio subveniant semper, et gratum mercedem recipient Paradisum, hoc videlicet quod Paganus Hericio a fonte baptismatis178 nomen Hudo, dedit æcclesiæ Sti Martini de Campis duas areas in aqua quæ vocatur Materna, ad construendos duos molendinos, et quadraginta perticas aque superius et quadraginta inferius, et dimidium arpennum prati juxta molendinos, et viam per terram suam quantum mensurare potuit extensione brachii Rotbertus filius Stephani prepositi Parisiensis154, usque ad Viam regalem, omni calumpnia ita remota, ut neque in via, neque in dimidio arpenno prati, neque in molendinis aliquid haberet.

Fuit etiam quoddam propter occasionem calumpnie additum, quod erat sive divitibus sive pauperibus qui ad molendinos irent necessarium, videlicet ut si quis ducens equum vel asinum eundo vel redeundo, equus vel asinus collum [huc] vel illuc extend[end]o, ut fit, herbam sive messem morderet, non propter hoc occasionando caperet, nisi in prato aut in messe pascentem inveniret.

Recipit vero societatem Seniorum, simulque habuit inde xi libras denariorum Pruvinensium ; ac unoquoque anno recepturus est de censu duodecim denarios qui solvendi sunt ministro suo apud villam qui vocatur Nulliacus147 Quod si solutus non fuerit, infra octo dies ad villam superius dictam, et superius dicto ministro solvetur. Quod si infra dies octo solutus non fuerit, nisi condonatus fuerit, per legem solvetur : concedentibus ipsius Pagani sororibus, Helvide uxore Henrici de Hivri155 et Solia uxore Ivonis de Bri279, et viris eorum, et Drogone filio Ivonis. Hoc etiam concesserunt domini de quorum fedo hoc tenebat Paganus Hericio, videlicet Nanterus de Montegaio241 et Ivo Strabo de Crispeio.

Hujus rei testes sunt : Ursus, Haimericus de Nuilli, Ansoldus de Gornaio, Engenulfus de eodem castro278, Adam de Campis, Rotbertus filius Stephani, Hungerius, Ansellus de Garlanda151, Paganus filius Rohe, nomine178 baptismatis Adam156, Ansoldus homoa Joscelini archidiaconi, Walterius major de Nuisiaco Bertrannus, filius ejus272 ; Ebrardus decanus, Hatto de Nuisiaco, Godefredus, Rainaldus filius Dodonis, et Galcherus de Nuisiaco ; Ponciolus custos equorum, Hubertus carpentarius, Walterius major, Warinus frater ejus, Joscelinus, Teodoricus.