Le prieur Thibaud II relate les nombreuses libéralités de Hugues (de Brunoy) fils de Garnier (de Paris) et de sa femme Havise (Avoie), qui a donné vingt marcs pour acheter la dîme de Viarmes : leur anniversaire auquel sont associés leurs fils et leurs filles sera célébré avec le même éclat que celui de l'archidiacre Dreux (de Mello), bienfaiteur de St-Martin.

  • B Copie du xive siècle, Ms. lat. 17742, fol. 332 vº.
  • a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après a.

Notum sit omnibus t. p. q. f. domnum Hugonem filium Warnerii uxoremque ejus Havidem ecclesie Sti Martini de Campis redditum quendam adquisisse, emptum xx lib. parisiensis monete, qui inter Sanctum Marcellum et Sanctum Victorem habetur. Preterea memorata Havis dedit marcas xx, pro decima ville que dicitur Wilma54. Hanc igitur decimam memoratumque redditum ad coquinam in servitio ordinavit fratrum. Ego autem Tebaldus, prior, omnisque conventus, pro tantis beneficiis, concedimus ut anniversarium memorati Hugonis ipsiusque Havidis atque filiorum ejus atque filiarum annis singulis fiat. In quibus fratres a cellerario plenam habeant refectionem, sicut fieri solet in anniversario domni Drogonisarchidiaconi qui dedit elemosinam de Mairolis75. Concessimus etiam ipsi Havidi sollempnius fieri qua fieri consuevit, in qua etiam siquidem prioribus, refectionem a cellerario fratres recipiant, fiatque memoria eorum ipsa die a fratribus in capitulo. Concedimus etiam in obitu Hugonis atque Havidis tantumdem fieri quantum pro monacho Cluniacensi. Preterea ad hec que supra diximus addiderunt etiam dimidium modium frumenti per singulos annos in molendinis que sunt sub ecclesie Sancti Landerici, et decimam unam in pago Trecasino sitam, in vico qui dicitur Montineum, et redditum domus quam nobis, supra Pontem magnum, edificaverunt, et modium frumenti in decima ville de Clemmaart4 que proprie data sunt ad cenas monachorum, quas etiam per manum subprioris, quicumque sit ille, administrari instituimus. Concedimus quoque per singulos annos memorate Havidi post diem anniversarii ejus qui apud nos sollempniter celebrabitur, pro anima ejus tricenarium fieri, et quousque finiatur panis et vinum datur.