Simon de Vermandois, évêque de Noyon, donne à St-Martin-des-Champs l'autel de Liancourt-Fosse.

  • A Original sans sceau. Arch. nat., L 876, nº 70.
  • B Copie incomplète de 1209, collationnée et complétée, Arch. nat., LL 1351, fol. 82. « Collata hæc carta ad suum autographum, e quo sigillum excidit. »
  • C Copie du xve siècle, Arch. nat., LL 1352, fol. 80.
  • D Copie du xvie s., Arch. nat., LL 1353, fol. 94 ; l'une et l'autre d'après B primitif.
  • a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après a.

In nomine sancte et individue Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti. Ego Simon, Noviomensis, Dei gratia, episcopus, saluti anime mee consulens, ecclesiarum cultoribus, Deo servientibus, in quantum possum, debeo necessaria ministrare. Sciat igitur presens etas et postera quod altare de Liencurte226 ob recordationem anniversarii mei, do ecclesie Beati Martini de Campis in perpetuum possidendum. Quod scilicet altare in manum nostram venerat, decedente Galterio filio Warnoldi de Nigella, qui in personatu illud a nobis tenuerat. Fiet autem anniversarium nostrum singulis annis et refectio plenaria xl solidorum fratribus ex redditu altaris, ita ut reliquum in usus fratrum deveniat. Sie autem hoc eis beneficium largimus, salvo jure nostro et archidiaconi, et presbiteri, et ministrorum nostrorum, ut ex more sinodalia jura quotannis solvantura.

Signum Honesti archidiaconi, Balduini decani227, Teoderici thesaurarii, Hugonis cancellarii, Petri prepositi de Capi, Wilberti capellani, Gervasii.