Le pape Eugène III mande à Sugert, abbé de Saint-Denis [régent en l'absence de Louis VII croisé] que, pour accomplir une résolution prise d'accord avec le roi avant son départ, il va réformer le chapitre de Sainte-Geneviève de Paris en y plaçant pour abbé le prieur d'Abbeville ayant avec lui huit moines de St-Martin-des-Champs.

  • A Original perdu. Le bref d'Eugène III, adressé au prieur Eudes II, est également adiré.
  • a Mabillon, Annales ordinis Sancti Benedicti, VI, 415.
  • b Duchesne, Hist. Franc., IV, 501.
  • c Bouquet, Recueil des Hist. de France, XV, 449.
  • d Mansi, Concilia, XXI, 637.
  • e Migne, Patrologia latina, t. 180, col. 1347.
  • f Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
  • Jaffé-Wattenbach, Reg. Pont. Rom., t. II, p. 148, nº 9256 (6431).
D'après f.

Eugenius episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Sugerio, abbati Sancti Dionisii, salutem et apostolicam benedictionem.

Officii nostri nos hortatur auctoritas ad religionem statuendam diligenter intendere, stabilitam vero exacta diligentia conservare. Inde est, sicut tua novit dilectio, quod cum charissimo filio nostro Ludovico, illustri Francorum rege contulimus, ut in ecclesia Sanctæ Genovefæ religiosos fratres ad Dei servitium poneremus291. Quod brevitate temporis prohibente, secundum ipsius et nostrum propositum nequivimus effectui mancipare. Verum, quia vices regias in Galliarum partibus dignosceris exercere, et quia de tua plurimum discretione confidimus, per præsentia tibi scripta mandamus, quatenus priorem Abbatisvillæ in abbatem liberum et absolutum ibi statuere, et octo fratres ecclesiæ Sti Martini de Campis ejus societati studeas deputare, ut exemplo bonæ conversationis eorum, qui nimis honeste sapiunt ad divinum officium provocentur. Nos vero Priori Sancti Martini de Campis per apostolica scripta mandavimus, quatenus prædictum numerum fratrum, cum tibi placuerit, exhibeat et concedat ; sustentationi quorum beneficium decanatus et præbendas venerabilis fratris nostri Silvanectensis episcopi292, Gregorii diaconi cardinalis et Autissiodorensis thesaurarii filiorum nostrorum, auctoritate apostolica deputamus. Ad ipsorum quoque usum omnia beneficia decendentium canonicorum assignari volumus et jubemus.

.