Pierre le Vénérable, abbé de Cluny, informe Suger, abbé de Saint-Denis, que, pour sauver d'une décadence imminente le monastère de Saint-Martin-des-Champs, il a dû remplacer le prieur Eudes II, à cause de sa faiblesse, par le frère Simon [de Mello], naguère sous-prieur ; il prie Suger de donner au nouveau supérieur secours et conseil.

  • A Original perdu.
  • B Sugerii abbatis Sti Dionysii Epistolarum liber, ep. 127 (Cluniacensis abbatis ad Sugerium).
  • a Bibliotheca Cluniacensis, col. 960.
  • b Duchesne. Hist. Franc., IV, 533.
  • c Migne, Patrologia latina, t. 186, col. 1408.
  • d Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
  • Marrier, Monasterii S. M. de Campis hist., p. 189.
D'après d.

Venerabili et charissimo domino et amico nostro Sugerio, abbati Sancti Dionisii, frater Petrus, humilis abbasCluniacensis, salutem et sincerum in Domino dilectionis affectum.

Quia Reverentiam vestram jam ab antiquo dileximus, et in Christi charitate diligimus, a vobis quoque diligi non diffidimus. Eapropter frequenter vos pro nostrarum rerum diversis eventibus rogare non dubitamus. Nunc autem et rogamus Dilectionem vestram pro domo nostra Sancti Martini de Campis, quæ ob debilitatem dilectissimi fratris nostri O[donis] plurimum tam in spiritalibus quam in temporalibus attenuata est, et quotidie magis ac magis attenuatur. Unde ejus condescendentes infirmitati, a cura domus prædictæ cum more nostro absolvimus, et loco ipsius dilectum fratrem et filium nostrum domnum Simonem, quondam ejusdem loci subpriorem320, substituimus, quia a nobis et fratribus nostris propter honestatem et mores optimos multum diligitur. Super quo rogamus Prudentiam vestram ut eum, causa Dei et amoris nostri respectu, diligatis, auxilium et consilium vestrum ei impendatis.