Hugues III, archevêque de Rouen confirme les libéralités de Galeran II et Agnès de Meulan et de leur fils Robert au monastère de Gournay-sur-Marne : un muid de sel à Meulan et cinq mille harengs à Pont-Audemer344.

  • A Original jadis scellé, Arch. nat., S 1417, nº 106.
  • a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après a.

H[ugo], Dei gratia Rothomagensis archiepiscopus, universis Ecclesie filiis in perpetuum. Quoniam ea que ecclesiis Dei legitima principum nostrorum donatione collata sunt, nostra debemus auctoritatis tuitione roborare ; elemosynas monachorum de Gornai super Maternam, quas eisdem G[alerannus], comes Mell[enti], et A[gnes] uxor ejus, ac Rob[ertus] filius eorum, pro salute auimarum suarum contulerunt, nos illis in ratam possessionem perpetuo jure habendas decernimus, et presentis scripti attestatione confirmamus : videlicet unum modium salis apud Mell[entum] reddendum eis sicut prefati Comitis carta testatur. Apud Pontem Audomarum v. milia harengorum, vel viii. solidos Carnotenses si in eo anno defectio harengorum fuerit, pro uno quoque milliario viii sol. Si quis autem ista vel auferre eis vel imminuere presumpserit, nisi penituerit aut satisfecerit, sit anathema maranatha.