Le prieur Simon, en reconnaissance des nombreuses libéralités du convers Chrétien, établit quatre pitances générales pour la communauté, assigne des revenus pour les dons aux pauvres le Jeudi-Saint, pour une fourniture quotidienne de sept pains à l'Aumône, sur diverses propriétés et notamment sur la dîme de Bagneux, acquise par engagement de Raoul, fils du vicomte de Corbeil.

  • B Copie du xive s., Ms. lat. 17742, fol. 334.
  • a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après a.

Notum sit t. f. q. p. Xristianum conversum redditus emisse, ex quibus servitium fiat generaliter, ad refectionem fratrum quater in refectio fict , quam faciet prior de Carcere, de siccis, pro vinea quam idem Xristianus emit ix libris paris. quam faciet camerarius, de alleccibus, pro domibus Warini filii Teacrii, quas idem emit x libris. , quam faciet camerarius, de siccis, pro vineis de Vitré emptis ab eodem xv libris. Quarta in translatione Sti Benedicti, quam faciet subprior, pro redditu quem emit apud Gonessam, xv libris. Huic autem refectioni, assensu totius capituli, deputati sunt semper xx solidi parisienses.

Preterea idem emit prata de Gentileio xvi libris, ex quibus semper habentur xxxiii solidi et iiii denarii ad Mandatum, . Cumque his omnibus dedit xl libras pro septem panibus elemosine singulis diebus assignatis. Hec autem auctoritate et assensu domni abbatis Cluniacensis acta sunt ; et ut rata et inconcussa permaneant, assensu domni Simonis prioris et totius capituli, sub anatemate sanctitum est. Insuper cellarium, capitulum et cameras que sub dormitorio sunt condidit. Sciendum est quod ipse Xristianus dedit subpriori, preter predictas xv libras, ad augendum redditum de Gonessa, lx solidos ut aliquod ex eis redditum compararet. Misit et in decima de Braeia x libras. Invadiavit quoque quandam decimam que est apud Banoilum353, a Radulfo filio vice-comitis Corboilensis, xv libr. ; de qua conventus debet habere generale piscium, singulis annis, .