Thibaud, évêque de Paris, constate le droit de propriété de St-Martin-des-Champs sur des vignes que son neveu Barthélemi détient en viager à Fontenay-sous-Bois, et sur d'autres concédées par le feu prieur Eudes II à maître Durand.

  • A Original scellé d'un beau sceau de l'évêque Thibaud, S 1346, nº 1.
  • a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après a.

Ego T[heobaldus], Parisiensis ecclesie sacerdos humilis, notum facio t. p. q. f. quod. iii. arpenni vinee quos Bartholomeus, nepos meus390 tenet apud Fontanetum391 sunt de ecclesia Sti Martini de Campis, sed tenere illos debet predictus B[artholomeus] quoad vixerit. Illo vero decedente, ad ecclesiam Sti Martini, unde sunt, revertentur. Quod ne temporum successu possit abholeri, ad testimonium veritatis placuit nobis scripto memorie commendare, et sigilli nostri munimine et testium subsignatorum confirmare assercionea.

Item notum fieri volumus quod magister Durannus tenet. v. arpennos de vineis Sti Martini de Campis, quartario minus, quos prestitit ei bone memorie Odo prior Sancti Martini392 : sed ne de sua bonitate Sanctus Martinus detrimentum paciatur, in decessu magistri Duranni, rogatu ipsius, hujus rei conventionem in medio ponimus et scripto annotari et sigillo confirmari precepimus.