• A Original Arch. nat., LL 877, nº 20. Sceau représentant la comtesse en costume de cour, debout, le faucon sur le poing gauche.
  • B Copie de 1223, Arch. nat., LL 1397, fol. 21, collationnée à l'original « cui, sub cordula quadruplici, adpendet sigillum in quo figura ipsius Agnetis, manu sinistra avem predatoriam gestantis ; sinistra (sic pro dextra) vero ob sigilli vetustatem quid teneat, divinari nequit. In ejusdem partis circumscriptione hoc legitur : SIGILLV. AGNETIS. Quod restat, corrosum est. »
  • a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après a.

Ego Agnes, comitissa de Mellento, notum fieri volo t. p. q. f. quod Ansellus de Cumbellis256 decimam illam quam emit a genero suo Johanne apud Pontellulum64, de feodo nostro, Deo et ecclesie Beate Marie de Gornaio coram me et astantibus, in elemosinam dedit. Hanc igitur donationem, prefate ecclesie ita factam, concessi et, ut ratum et inconvulsum permaneat, sigilli mei impressione confirmavi. Hujus rei testes sunt : Radulfusa de Buci425, Drogo de Claci321, Guido de Pissecoc426, Gacherusb de Cumbellis256, Rogerius filius Comitis, Robertus dec Villafluis422, Galod de Cauda253, Radulfus li Griese.