Pierre, cardinal du titre de Saint-Chrysogone, légat du pape Alexandre III, rend une sentence concernant Sainte-Geneviève, dans une assemblée tenue à Saint-Martin-des-Champs où se trouvent l'évêque Henri de Senlis, les abbés Guillaume de St-Denis et Hugues V de St-Germain-des-Prés. (Extrait.)

  • A Original perdu.
  • B Vidimus de Jean, abbé de St-Victor.
  • C Copie du xiiie s., Cartulaire de Sainte-Geneviève, Bibliothèque Sainte-Geneviève, El 25, p. 102, d'après B.
  • a R. de Lasteyrie, Cartulaire gén. de Paris, nº 519, p. 429.
  • b Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après b.

P[etrus], Dei gratia tituli Sancti Grisogoni presbyter cardinalis, Apostolice Sedis legatus447 — — ad communem noticiam omnium volumus pervenire quod, cum ex mandato domini Pape cognosceremus de causa status, que vertebatur inter ecclesiam Sancte Genovefe et quosdam homines de Vamvis445, — — consilio babito cum multis religiosis et sapientibus viris Parisius, apud Sanctum Martinum de Campis, pronunciavimus - - eosdem esse homines predicte ecclesie cum hiis consuetudinibus : Non possunt filios suos clericos facere nisi ex concessione ecclesie ; filios suos aut filias suas non possunt matrimonio conjungere cum hominibus alterius baillivie vel dominatus ; caducum, id est manum mortuam, debent ; in necessitatibus ecclesie dabunt conveniens auxilium de suo, juxta consuetudinem regni. Huic sententie proferende assessores nobis et consilium dederunt : Henricus, Silvanectensis episcopus ; Willelmus, abbas Sancti Dyonisii ; Hugo, abbas Sancti Germani de Pratis ; Girardus, archidiaconus Parisiensis ; Michael, decanus Meldensis ; magister Girardus Puella ; magister Bernardus Pisanus ; magister Guido, thesaurarius Novariensis ; magister Symon de Tornaco ; magister Herbertus de Boscham. — —