Maurice, évêque de Paris, constate que Froger, chambellan du roi, et sa femme Aélis et leurs fils et filles, ayant reçu 140 livres de St-Martin-des-Champs, ont cédé au prieuré la dîme de Bezons, provenant de l'héritage d'Aélis, et renoncent à toute revendication sur un croît de cens dans leur fief, donné par Adam de Brie.

  • A Original jadis scellé, Arch. nat., L 875, nº 54.
  • B Copie de 1209, Arch. nat., LL 1351, fol. 48, collationnée sur A. dont le sceau était perdu, et complétée de la partie finale entre crochets.
  • C Copie du xve s., Arch. nat., LL 1352, fol. 47'.
  • D Copie du xvie s., Arch. nat., LL 1353, fol. 49'.
  • a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après a.

Ego Mauricius, Dei gratia Parisiensis episcopus, notum facimus t. p. q. f. quod Frogerius, camerarius Domini Rogis457 et uxor sua Adaleidis, ad cujus hereditarium jus pars quedam decime de Besunz458 pertinebat, assensu et voluntate filiorum seu filiarum suarum concesserunt in elemosina ecclesie Sti Martini de Campis ipsam decimam quam habebant apud Besunz, accepta tamen a monachis numerosa pecunia septies xx libris. Quod ut in posterum inviolabilem obtineat firmitatem, Frogerius decimam ipsam in manum nostram quietam werpivit : Nos autem, peticione ipsius, super eadem decima ecclesiam predictam investivimus. Ad majorem etiam confirmationem idem Frogerius, in presentia nostra, fiduciavit quod garanthiam per rectum eidem ecclesie ferret contra omnes qui in decima jamdicta calumniam moverent. Preterea concessit, assensu conjugis sue et liberorum suorum, ut eadem ecclesia Sti Martini incrementum census quod ipsi Adam de Braia, in terra ipsius Frogerii dedit in elemosinam, nunquam ab eodem Frogerio vel ab aliquo successorum suorum cogatur vendere ; sed ipsum censum, videlicet lxvii. solidos et ii. denarios, absque ulla exactione perpetuo jure possideat. Quod ne forte, vetustate temporum, aboleri vel cujusquam temeritate dissolvi possit, scripto presenti et sigilli nostri impressione, cum testium subnotatione firmavimus. [Hii sunt testes : Walterius precentor, Rogerius archipresbiter, Bartholomeus presbiter Ste Genoveje, Girelmus presbiter Innocentium, Bernerus decanus de Monsterola, Dodo presbiter Sti Jacobi. Laici : Petrus de Monterel, Bartholomeus de Campellis, Teulfus de Calcea, Robertus major Sti Martini, Martinus de Judearia, Joannes cambitor.]