Simon II, évêque de Meaux, confirme à St-Martin-des-Champs la dîme d'Oissery et de Chauconin, provenant d'un don de Gautier Hait ; les moines concèdent cette dîme en viager à Pierre, préchantre de Meaux, frère du prélat qui l'avait tenue jusqu'alors du monastère.

  • A Original Arch. nat., L 877, nº 50. Sceau du préchantre avec cette légende : S. PETRI. MELDENSIS. PRECENTORIS. Le sceau épiscopal a disparu.
  • B Copie de 1209, Arch. nat., LL 1351, fol. 64', collationnée sur A.
  • C Copie du xve s., Arch. nat., LL 1352, fol. 63.
  • D Copie du xvie s., Arch. nat., LL 1353, fol. 69, toutes deux d'après B non encore collationné.
  • a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après a.

In nomme sancte et individue Trinitatis, amen. Ego Simon, Dei gratia Meldensis episcopus479, notum fieri volumus t. p. q. f. quod Galterius Hait332 decimam quandam apud Oxiri331 et Chauconin331, quam de feodo predecessoris nostri, venerabilis Manasse Meldensis episcopi, tenebat, ecclesie Sti Martini de Creceio146 in elemosinam legavit. Idem vero pie memorie M., Meldensis episcopus, jam dictam decimam ipsi ecclesie jure perpetuo possidendam concessit, et sigilli sui impressione firmavit, in hunc tenorem quod cam assensu capituli Sti Martini tantum modo in vita mea teneremus. Nos autem decimam ipsam que de feodo nostro est, nichilominus ecclesie Sti Martini in perpetuum habendam concessimus. Eamdem etiam cum adhuc teneremus, e manu nostra penitus emisimus ; quam consequenter ecclesie Sti Martini conventus fratri nostro P[etro] precentori tenendam concessit in hunc modum, ut ex ipsa decima dimidium modium annone pro investitura et recognitione precentor ipse singulis annis eidem ecclesie persolvere teneatur. Post mortem vero ejus, vel si religionis habitum assumpserit, sive etiam ipsum ad episcopatum promoveri contigerit, eadem decima ad ecclesiam cui data est ex integro revertetur. Ut autem hoc ratum permaneat, sigilli nostri et sigilli Petri fratris mei precentoris, impressione firmavimus. Hujus rei testes sunt : Alermus canonicus et sacerdos ; Ebrardus canonicus et sacerdos ; magister Johannes, canonicus et diaconus ; Fromundus, canonicus et diaconus ; Adam, canonicus et diaconus. Subdiaconi : Petrus de Butenangulo480 ; Matheus, nepos episcopi ; Symon de Furferi473. Pueri et canonici : Philippus et Henricus, nepotes episcopi.

Actum est istud .