In nomine Dni. Notum sit omnibus fidelibus quoniam Fulco102 filiusAszoise societatem Ecclesie beati Lupi de Escerente accepit atque post obitum ibidem se sepeliri devovit. Qui postea, cum inprovise fuisset occisus, monachi Ecclesie beati Lupi audientes ejus obitum ; unum monachum illuc direxerunt, ac eum apud Escerentum ad sepeliendum adportaverunt, eumque cum honore sepelierunt. Mater vero ipsius Aszoisa de filii salute recte sollicita, consilio parentum suorum Fulconis scilicet de Brolio46 ac Rotbertidapiferi de Domno Martino94, quandam vineam hereditatis sue apud Buxeium103 sitam in eadem Escerenti villa contulit Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo atque beato Lupo et monachis in eadem Ecclesia famulantibus Christo.

Non post multum vero tempus, cum mortuus fuisset Hervisus maritus sororis jam dicti Fulconis que Hersindis vocabatur, eum simili modo predicti monachi beati Lupi honorifice sepelierunt, cujus uxor Hersindis pro anima viri sui ac sua, necnon pro animabus omnium parentum suorum, jamdictum donum quod mater illius ex vinea de Buxeio fecerat coram testibus confirmavit ac in perpetuum possidendam monachis delegavit.

Huius rei ex parte monachorum testes fuerunt : Fulco major, et Wigerius78 eorum famulus ; ex parte ipsius : Fulco de Brolio.

Postea vero Gaufridus predicte Hersindis filius donum istud et prescriptam elemosinam calumpniatus est ; quem monachi rationabiliter convenientes de caritate Ecclesie quadraginta solidos Belvacensium ei dederunt. Ipse vero Gaufridus prefatum donum matris et antecessorum suorum quietum concessit. Insuper ex parte sua elemosinam augmentavit ; et pro sua suorumque salute terram quam habebat apud Habivallem104 Ecclesie Sti Lupi donavit, ita tamen quod campipartem illius terræ in manu sua retinuit ; eo videlicet tenore ut monachi tres partes haberent et ipse Gaufridus quartam partem.

Cujus rei testes fuerunt ex parte monachorum : Lambertus prepositus, Arnulfus, Herbertus. Ex parte Gaufridi : Gislebertus de Tilliello105. Deinde autem monachi Sci Lupi prenominato Gaufrido et uxori sue Adaledi de charitate Ecclesie xxti solidos Belvacensium et decem et octo minas frumenti dederunt. Et ipse Gaufridus Ecclesie Beati Lupi ex toto quietum concessit quicquid habebat in terra de Habivalle, volente et concedente hoc Adelide prefati Gaufridi uxore, in cujus dote terra illa erat. Huius rei testes fuerunt ex parte monachorum : Lambertus prepositus, Arnulfus, Herbertus, Milo puer, Fulco puer. Ex parte Gaufridi : Gislebertus de Tilliello.