Theobaldus379Dei gratia A[mbianensis] Episcopus omnibus qui præsentem paginam inspexerint æternam in Dno salutem. Ad præsentium et futurorum volumus venire notitiam quod DnusSymon de Alliaco398 pro salute animæ suæ et antecessorum suorum dedit in elemosynam Deo et Ecclesiæ beati Lupi de Hescerento duodecim modios bladi, sex frumenti et sex avenæ in decima de Alliaco. Hoc donum concessit nobilis mulier Matildis, uxor ejus, et filii ejus Radulfus et Guido et Dnus Robertus de Bova382 de cujus feodo erat.

Hujus rei testes sunt : nobilis vir Rodulfus comes de Claromonte215 ; Galterius de Chepoi399 ; Petrus de Berni400 ; Hugo de Boscho ; Symon Choisellus378, milites ; Lambertus præpositus ; Dahelinus major363 ; Robertus marescalcus ; Bernerius cocus ; Lambertus pelliparius ; Guibertus et multi alii.

Ne igitur super hoc aliqua in posterum oriatur calumnia, concessionem istam episcopali authoritate confirmavimus et sigilli nostri testimonio fecimus muniri. .