Compositio inter monachos Vallium Sarnaii et canonicos Pissiacensis eeclesiæ.

  • B Copie. — Déclaration de 1511, fº 168.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Satis composite, tam fugaci existente humana memoria, scripturæ fuit credita factorum executio : Quocirca in hac cartula breviter subnotatur compositio, habita inter monachos de Sarnaio et canonicos Pissiacensis ecclesiæ, super elemosinis, quæ in censivis beatæ Mariæ Pissiacensis habentur, quas prædictorum monachorum contulit conventui Gualterius1, Pissiacensis ecclesiæ canonicus. Orta ergo inter eos controversia, superposito pacis pacto, hoc modo sopita est : Salvi sunt prædictis canonicis census sui et redditus in eisdem elemosinis ; in vineis de Chappet quindecim denarii et obolus ; in vinea de Maruil decima, scilicet de singulis modiis singuli sextarii, sextarius avenæ reddendus , duo nummi, duæ oblatæ, duo cappones. Et ut ejusdem vineæ pressuragium monachis quietum remaneat, unum vini modium canonicis dabunt ; dimidium de cuppa, dimidium de pressorio. In curte quoque domus quam præfatus Gualterius sæpedictis monachis dimisit, quæ videlicet curtis habetur in cimeterio Beatæ Mariæ, omnes consuetudines habebunt canonici. Ut autem pacis hujus convenienciæ tenorem habeant perseverantem, tres solidos censuales annuatim reddent monachi canonicis, , præter omnes redditus enumeratos ; duodecim scilicet denarios super curtem domus, quæ est in atrio ecclesiæ, et II solidos super præfatam vineam de Maruil. Unum insuper hospitem apud Chappet, sex denarios persolventem, de quo inter monachos et canonicos orta est controversia, quietum canonicis dimiserunt. Quod, ut ratum illibatumque permaneat, sigillorum utriusque capituli impressioneet chirographi interpositione confirmatum est. Actum Pissiaci,  ; præsente ex parte monachorum : Guidone, tunc temporis abbate1 ; Petro cellerario ; Sansone monacho ; Hugone monacho ; ex parte canonicorum : Gaufrido, tunc temporis abbate ; magistro Amarrico ; magistro Guillelmo de Villeniis ; magistro Guillelmo de Saumarcheis ; Rogerio presbitero ; Radulpho presbitero ; Guillelmo presbitero de Manlia ; Renoudo canonico ; Durando presbitero de Acheriis.