De elemosina domine Haosie in territorio Corbelii1

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 37, l. B, nº 2.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Ego Mauricius, Dei gratia, Parisiensis episcopus, notum facimus universis, tam presentibus quam futuris, quod domina Havisa de Urmeio2, ob remedium anime sue, monachis de Sarneio domum suam, quam ipsa habebat apud Corboilum, cum tota porprisia, in perpetuum concessit habendam et possidendam, et preterea decem arpennos pratorum apud Ruissi que sunt juxta prata monachorum et quinque arpennos terre in Chesneio, omnino liberos et quietos, et molturam in molendinis suis de Urmeio post primum quem ibi molentem invenerint de omnibus granchiis quas habent prefati monachi in castellaria de Corboilo et quas habituri sunt ; et etiam unum arpennum vinee, quam tenet Gaufridus, post decessum ipsius Gaufridi. Quod ut ratum in posterum et inconcussum haberetur, sigilli nostri munimine voluimus roborari. Actum publice Parisius, in aula nostra ; astantibus : Reginaldo, Johanne, canonicis Parisiensibus ; Engerberto, cognato domini Reginaldi ; Roberto, canonico Sancti Clodoaldi ; Guiberto de Sancto Clodoaldo ; Hamelino preposito ; Auberto camerario ; Johanne portitore ; Andrea, serviente domini Reginaldi ; .