Cirographum cum Burguliensibus de vineis Brueriarum.

  • A1 et A2 Double original en parchemin scellé2. — Inv., p. 130, l. 1, nos 2 bis et 2 ter.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Ego Hilarius, dictus abbas Burgulii, et omnis ejusdem loci conventus notum facimus universis quod habemus cum monachis Sarnaii quandam medietariam vinearum apud Bruerias, de acquisitione Bartholomei de Cabrosia, scilicet VII arpennos et dimidium ; quas vineas a prefatis monachis tenemus ad tres solidos et V denarios censuales, , singulis annis reddendos. Hec autem pactio, inter nos et jamdictos monachos, utriusque capituli assensu firmata est, attestantibus etiam sigillorum, etc. 1. Actum est hoc et confirmatum in utroque capitulo,  ; Ferrico existente priore Burgulii ; Hugone subpriore ; Willelmo elemosinario ; Willelmo preposito ; Luca sacrista ; Willelmo cellarario ; Guidone existente abbate Sarnaii ; Johanne priore ; Andrea subpriore ; Rogerio cantore ; Roberto succentore ; Simone cellarario et Garino.