Clausula bullæ, qua Innocentius, papa III, omnes sententias suspensionis, excommunicationis vel interdicti, contra monachos Valliam Sarnaii promulgatas, irritas declarat.
- B Vidimus en parchemin — Inv., p. 29, l. MM.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie
Parisiensis, salutem in
Domino : Notum facimus nos,
Innocencius, episcopus ; servus servorum Dei, dilectis filiis Guidoni, abbati Vallium Sarnaii et ejus fratribus, tam presentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum : Religiosam eligentibus vitam apostolicum convenit adesse presidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus, aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit, sacre religionis infragat, etc.
« Et sic finit :
Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax domini
nostri Jesu Christi, quatenus hic fructum bone
actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis
inveniant.
Amen, amen, amen.
Datum Anagnie, per manum Johannis
sancte Romane ecclesie subdiaconi et notarii,
« Tenor vero clause de qua supra fit mencio talis est :
Porro si episcopi vel alii ecclesiarum rectores, in monasterium vestrum vel personas inhibi constitutas, suspencionis, excommunicacionis vel interdicti sentenciam promulgaverint, sive eciam in mercenarios vestros, pro eo quod decimas non solvitis, sive aliqua occasione eorum que ab apostolica benignitate vobis indulta sunt, seu benefactores vestros pro eo quod aliqua beneficia vel obsequia ex caritate prestiterint vel ad laborandum adjuverint, in illis diebus, in quibus vos laboratis et alii feriantur, eandem sentenciam protulerint, ipsam tanquam contra sedis apostoliceindulta prolatam duximus irritandam ; nec littere ille firmitatem habeant, quas tacito nomine Cysterciensis ordinis et contra tenorem apostolicorum privilegioram constiterit impetrari, etc.
Que autem vidimus bec testamur.
In cujus visionis testimonium, sigillum carie
Parisiensis predicte litteris presentibus duximus
apponendum.
Signé :St de Pareto.