De diversis decimis in episcopatu Carnotensi ; — ex dono Hugonis de Sarcuese apud Orfin ; — ex dono Rogerii Chamberlanc ; — ex dono Guillelmi de Chapitii apud Gasonvillam.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 90, nº 1.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Reginaldus, Dei gratia, Carnotensis episcopus, universis Ecclesie filiis, in Domino salutem : Cum sit sacrilegii genus res ecclesie, videlicet decimas, a laicis in suam ipsorum dampnationem injuste detineri ; Deo tamen quorundam corda tangente, decime quedam, quas in presenti pagina dignum duximus annotari, familiaribus et amicis nostris monachis de Vallibus Sarnaii a laicis quibusdam in elemosinam perpetuam sunt collate : ex dono Hugonis militis de Sarcosia et Columbe, uxoris ejus, et Simonis filii eorum, quicquid ipsi habebant in decima de Orfin ; et ex dono Rogerii Chamberlanc, quod habebat in eadem decima1 ; ex dono Gualterii, militis, de Valle, quicquid idem monachi possident in decima de Valle Sancti Germani2, videlicet tertiam partem grani et vini, medietatemque tractus ejusdem decime et straminis, et custodiam grangie ; ex dono Willelmi Champelin1, decimam de Gasconvilla ; ex dono Alberede, decimam de Bulgnevilla ; decimam vero de Anxonvilla2, ex dono Reginaldi de Orrevilla ; ex dono quoque Willelmi de Malerepasto, decimam quam habebat in campis eorumdem monachorum, apud grangiam eorum, que dicitur Aita3. Nos igitur quieti pacique religiosorum pie providere cupientes, predictas decimas, in manus nostras resignatas, monachis pretaxatis habendas donavimus, ac in perpetuum possidendas sigilli nostri patrocinio corroboravimus, sub anathematis interdicto districtius inhibentes ne quis deinceps contra presentem paginam quoquomodo temerarie venire presumat. Actum .