De modiatione terre Milonis de Voisins apud Sanctum Nunnum.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 32, l. 1, nº 8.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

O[do], Dei gratia, Parisiensis episcopus, omnibus ad quos iste littere pervenerint, in Domino salutem : Notum facimus quod Milo de Voisins, miles, monachis Vallium Sarnaii admodiavit in perpetuum, pro duobus modiis bladi, uno avene et altero sufficientis mixtalli, persolvendis, totam terram suam arabilem constitutam in parrochia Sancti Nonni, salva terra alia, quam jam dederat ad certum redditum. Si autem acciderit quod aliquis dominorum Milonisvel heredum ejus violentam manum miserit in terre admodiate partem, que de ipsius domini feodo sit, monachi de dicta modiatione retinebunt juxta quantitatem et qualitatem terre sesite, donec, per Milonem vel heredes ejus, terre illius libera fiat restitutio. Et super hoc tenendo fidem dedit in manu nostra sepedictus Milo. In cujus rei testimonium, de voluntate partium, presenti carte nostrum fecimus adhiberi sigillum. Actum .