De domo Henrici, " in vico Scriptorum.

  • A Original en parchemin2. — Inv., p. 53, l. B, nº 1.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Petrus, Dei gratia, Parisiensis episcopus, omnibus presentes litteras inspecturis, salutem in Domino : Notum facimus quod Henricus, canonicus Sancti Marcelli Parisiensis, in nostra presencia constitutus, dedit et concessit monachis de Vallibus Sarnei domum suam, sitam in vico Scriptorum1, juxta domum que fuit Girodi defuncti, que ipsorum monachorum est, in perpetuum possidendam. Monachi vero de Vallibus Sarnei concesserunt predicto Henrico domum predictam et etiam domum illam, que fuit defuncti Girodi prefate domui contigua, quamdiu vixerit, pacifice possidendas ; ita quidem quod, post obitum prefati Henrici, utraque domus ad abbatiam predictam, sine difficultate aliqua, libere revertetur. In cujus rei memoriam, has litteras fieri fecimus et sigilli nostri impressione muniri. Actum .