Carta episcopi Carnotensis de decima Marchivi, apud Vosiam.
- A Original en parchemin. — Inv., p. 124, l. 1, nº 1.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Raginaldus, Dei
gratia, Carnotensis episcopus, universis
sancte matris Ecclesie filiis, tam futuris quam presentibus, ad quos littere
iste pervenerint, salutem in Domino :
Noverit1 universitas
vestra quod Marchivus de Bercheriis, in presentia nostra
constitutus, quicquid habebat in decima de Voise, quam ex parte Ysavie, uxoris sue, possidebat, resignavit in
manus nostras, ad opus monachorum Vallium Sarnaii ;
volentibus hoc et, fide corporaliter prestita, concedentibus predicta
Marchivi uxore et duabus ejusdem uxoris sororibus ;
quarum trium hec sunt nomina : Ysavia,
Adelina, Jaquelina ; concedentibus
etiam hoc Petro de Junviler, patre illarum, et tam ipsius
liberis quam ipsarum.
Insuper etiam approbavit hoc et concessit Arnulphus de
Escrignoles, ad cujus feodum predicta decima pertinebat.
Nos autem, resignationi huic applaudentes diligenter et benigne, predictis
fratribus memoratam decimam concessimus, in perpetuum libere et quiete
possidendam, exceptis minutis decimis.
Quod, ut ratum permaneat, sigilli nostri munimine roboravimus.
Actum