Carta Simonis de Pissiaco, de quadam domo apud Termas.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 32, l. A, nº 10 bis.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Ego Symon de Pissiaco, miles, notum facio universis presentes litteras inspecturis quod ego concessi Raginaldo de Viceors, clerico, canonico Parisiensi, unam granchiam, Parisius, cum tota porprisia, juxta palacium Termarum3 in nostra censiva sitam, liberam et quietam ab omni exactione, in perpetuum possidendam, pro quinque solidis parisiensibus censualibus, , annuatim reddendis, ita quod ipse de eadem suam posset facere voluntatem. Idem vero Raginaldus prefatam granchiam, cum tota porprisia, monachis Vallium Sarneii in perpetuam contulit elemosinam. Hanc autem elemosinationem ego Symon et Agnes, uxor mea, laudavimus et concessimus predictis monachis, libertate superius nominata inviolabiliter custodita, in perpetuum possidendam, tali conditione, quod ipsi annuatim, , censum redderent prenotatum. Quod, ut ratum et immobile in perpetuum perseveret, sigilli mei munimine roboravi presens scriptum. Actum .