Carte P. archiepiscopi, de decima apud Magani.
- A Original en parchemin. — Suppl., cart. 2.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
P[etrus], Dei
gratia, Senonensis archiepiscopus, omnibus
tam futuris quam presentibus, in Domino salutem :
Noverint universi quod Willermus Paste, miles, in
presentia nostra constitutus, contulit in perpetuam elemosinam, pro remedio
anime sue et parentum et amicorum suorum, totam veterem decimam quam habebat
aput [Magani], ecclesie
beate Marie de Vallibus Sarnaii et monialibus
Ederacensis ecclesie, et jam dictam decimam in manu
nostra resignavit.
Nos autem, ad peticionem et voluntatem ipsius, saisivimus predictam ecclesiam
de Vallibus Sarnaii de medietate jam dicte decime, et
ecclesiam Ederacensem de alia medietate.
Quod, ut in posterum firmiter perseveret, sigilli nostri munimine
confirmavimus.
Actum