Carta Rogeri cognomine Cambellani, de decima de Orfin.
- A Original en parchemin. — Inv., p. 90, l. 1, nº 13.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Reginaldus, Dei
gratia, Carnotensis episcopus, omnibus
presentes litteras inspecturis, salutem in Domino
sempiternam :
Noverint universi quod Rogerus, cognomine Cambellanus, et
Odelina, uxor ejus, in presencia
nostra constituti, resignaverunt in manu nostra totam decimam
quam habebant in parrochia Orfini1.
Nos vero, ad peticionem ipsorum, eamdem decimam dedimus monachis
Vallium Sarnaii in elemosinam perpetuo possidendam.
Hanc autem donationem laudaverunt et concesserunt domina Matildis de
Marliaco, et filii ejus Bucardus et
Matheus, milites, ad quorum feodum eadem decima
pertinebat.
Quod, ut ratum jugiter perseveret, sigilli nostri munimine roboravimus presens
scriptum.
Actum