Carta episcopi Carnotensis, de Telesvilla.
- A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 11, l. 2, nº 2.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
R[aginaldus], Dei
gratia, Carnotensis episcopus, universis
presens scriptum inspecturis, in Domino salutem :
Noverint universi quod Gaufridus Teirreir et Legardis, ejus uxor, et
Robertus, eorumdem filius, in nostra presentia
constituti, totam decimam quam apud Telesvillam
possidebant in manu nostra resignaverunt.
Nos vero, ad eorum petitionem, predictam decimam monachis de
Vallibus Sarnaii dedimus in perpetuum possidendam ;
dicti vero monachi ingratitudinis vitium incurrere nolentes, duodecim
libras carnotenses prenominatis G[aufrido] et
L[egardi] et eorum filiis caritative contulerunt.
Quod ut ratum habeatur, sigilli nostri munimine presentem cartam fecimus
roborari.
Actum