De impignoratione decimæ apud Urfinum ab Hugone Faiel facta.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 89, l. 1, nº 11.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Raginaldus, Dei gratia, Carnotensis episcopus, omnibus presens scriptum inspecturis, salutem in vero salatari : Noverint universi quod Hugo Faiel1, in presentia nostra constitutus, consensu Johanne, uxoris sue, tradidit, sub nomine pignoris, monachis Vallium Sarnaii decimam quam habebat in territorio Urfini pro duodecim libris parisiensibus usque ad quinque annos, quibus expletis ab ipso Hugone vel successore ejus de martio in martium poterit ea redimi. Nos vero fruclum illius decime in manu nostra sub predicta forma resignatum, ad petitionem ipsius Hugonis, eisdem monachis in elemosinam dedimus tenendum et habendum, donec predictum debitum, sicut predictum est, ex integro persolvatur. Hanc autem invadiationem concessit Robertus de Monasterio, ad cujus feodum prescripta decima pertinebat, et eam contra omnes garantizare tenetur. Quod, ut ratum sit, sigilli nostri munimine roboravimus presens scriptum , ad instantiam utriusque partis, et illud eisdem monachis tradidimus sic roboratum. Actum .