" Carta Ferrici de Molinon, de terra apud Ulmetum et de hospitibus apud Roisse. "
- B Copie — Déclaration de 1511, fº 147 rº.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Ego Ferricus de Molignun1, miles, notum facio
universis præsentibus et futuris, quod ego, de voluntate A.... uxoris meæ, dedi monachis
Vallium Sarnaii, in perpetuam elemosinam, totam terram
arabilem quam habeo apud Ulnetum, excepto uno arpenno,
quem dedi cuidam filiolæ meæ, in terra propinquiore nemori.
Insuper dedi eis octo hospites apud Roisse, reddentes annuatim de duobus
arpennis vinearum cum domibus suis quadraginta solidos censuales, cum
serviciis, corvagiis, foragiis et rebus aliis quæ inde debent provenire.
Quod si prædicti monachi voluerint transferre molendinum suum de
Ulneto apud Roisse, ego, de assensu prædictæ uxoris meæ, dedi et
concessi eis aquam et aquæductum, quantum ad me pertinet.
Hæc omnia supradicta dedi et concessi sæpedictis monachis, libere et quiete et
absque ulla exactione, in perpetuum possidenda.
Quod ut ratum et inviolabile perseveret, præsens scriptum sigilli mei munimine
roboravi.
Actum