De usufructuario in decima de Heubecort et de quodam arpenno vineæ in territorio de Chapet.
- A Original en parchemin. — Inv., p. 99, l. 3, nº 24.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Ego Stephanus Li Blans, notum facio universis presentes
litteras inspecturis, quod ego reddidi monachis Vallium
Sarnaii et omnino quitavi usumfructuarium quem habebam ab eis in
decima de Heubecort,
que fuit Godefridi Le Blanc patris mei, et, eodem patre meo
resignante, per donationem venerabilis Roberti
Rothomagensis archiepiscopi, ad petitionem predicti patris
mei, ad monachos devenerat supradictos1.
Insuper reddidi eisdem monachis et omnino quitavi usufructuarium quem de quodam
arpenno vinee, in territorio de Chapet site, singulis annis percipiebam ; quem
arpennum supradictus Godefridus, pater
meus in puram eisdem contulit elemosinam.
Si autem contingat quod Agnes uxor
mea in prenotatis tam decima quam vinea jure dotalicii quicquam
percipiat, quicquid ipsa perceperit, heres meus sepedictis monachis totum
tenebitur restaurare.
In cujus rei memoriam et munimen, sigilli mei munimine presentes litteras
roboravi.
Actum