" G., episcopi Carnotensis, de decima Radulfi Haguenon apud Essarta, in parrochia Sancti Simphoriani. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 91, l. 2, nº 13.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis presentes litteras inspecturis, Galterus, divina permissione,
Carnotensis ecclesie minister humilis, salutem in Domino :
Noverit universitas vestra quod Radulphus
Haguenuns, miles, in nostra presencia constitutus,
recognovit quod super decima illa quam ipse obligaverat monachis
Vallium Sarnaii talis conventio facta est inter ipsos,
quod decimam illam cum campiparte sua faciet trahi miles in granchia, quam
propriis sumptibus manutenebit ; et propter hoc omnia stramina et forragia militis erunt : omnia vero grana tam bladi quam avene et
leguminum et omnes palee tocius decime et campipartis in communi equaliter inter
ipsos dividentur ; et omnes servientes et trituratores, qui decimam illam et
campipartem colligent et triturabunt, fidelitatem facient tam monachis quam
militi supradicto.
Et eamdem decimam de marcio in marcium totaliter redimere poterit ad suam
voluntatem, et si forte gageria ista monachis non placeret, ipsi possent militem
compellere ad decimam redimendam ; et tunc licebit ei medietatem redimere infra
marcium, ita tamen si super hoc uno mense