Honorius, papa, conventibus Cisterciensis ordinis indulget, ne apostolicæ sedis legati pecuniarias procurationes ab illis exigant.
- A Original en parchemin bullé. — Inv., p. 50, l. K.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Honorius, episcopus, servus
servorum Dei, dilectis filiis universis abbatibus et
conventibus Cisterciensis ordinis, salutem et apostolicam
benedictionem :
Cum preter pauperem victum vestrum omnia bona vestra hospitalitati et aliis
piis operibus officiosissime sint exposita, satis inhumane aliis auferri videtur
egenis quicquid a vobis violentia vel ingenio extorquetur.
Nec quia Dominus manuum vestrarum operibus benedicens, viaticum peregrinationis
vestre quanto magis illud fraterna caritate in usus pauperum distribuitis, tanto
magis celesti alluvione multiplicat, estis deterioris conditionis habendi sed
potius melioris, cum non nisi vasis paratis celestis gratie oleum infundatur
quod pauperis mulieris deficientibus vasis stetit ; licet igitur, largiente
Domino, monasteria vestra plus solito temporalium floreant ubertate, quia tamen
exinde pauperibus uberius subvenitur, nos volentes eo vos de speciali gratia
favorabilius confovere quo exinde illi propensius complacere vos credimus, qui
quod uni ex minimis suis sit sibi reputat esse factum, devotionis vestre
precibus inclinati, auctoritate vobis presentium indulgemus, ne apostolice sedis
legati procurationes pecuniarias a monasteriis vestris exigere vel extorquere
presumant, sed cum ad domos vestras accesserint sine carnium esu cibis
regularibus sint contenti.
Nulli ergo omnino hominum liceat, etc......
Datum Laterani,