Admodiatio inter abbatias sancti Petri de Nialpha-Veteri et Vallium-Sarnaii, quarumdam decimarum apud Aytam et Vicum.
- B Copie. — Déclaration, fº 115 vº.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, Lucien Merlet et Auguste Moutié (éds.). Paris : Imprimerie H. Plon, 1857-1858.
Universis præsentes litteras inspecturis, Robertus, Dei permissione, ecclesiæ beati Petri de
Nielpha-Veteri humilis minister et ejusdem ecclesiæ conventus,
salutem in Domino :
Noverit universitas vestra quod nos admodiavimus in perpetuum monachis
Vallium Sarnaii decimam quam percipiebamus in quibusdam
terris ipsorum apud Aytam, pro dimidio modio bladi quem
percipiebant annis singulis in decima apud Vicum, ex dono
Agnetis, relictæ defuncti
Thyondi de Monteforti ; quem dimidium modium bladi
nobis assignaverunt et tenentur garantizare bona fide.
Quod si de cætero monachi Vallium Sarnaii acquisierunt
aliquas terras in decimatione nostra, reddent nobis decimam nostram nisi aliter
nobiscum composuerint.
Ut autem hæc admodiatio firma et stabilis perseveret, præsentes litteras
sigillis nostris fecimus roborari.
Actum