Confirmatio admodiationis inter nos et Hugonem, presbiterum ecclesiæ de Trembleto.
- B Copie. — Déclaration, fº 115 rº.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
G[alterius], divina
miseratione, ecclesiæ Carnotensis minister
humilis, universis præsentes litteras inspecturis, salutem in Domino :
Noverit universitas vestra quod, constitutus in nostra præsentia, Hugo, presbiter ecclesiæ de
Trembleto, concessit in perpetuum monachis
Vallium Sarnaii decimam quam percipiebat in terris
ipsorum, juxta Aytam, in feodo de
Cressiaco, in arpentis circiter sexdecim.
Dicti vero monachi concesserunt memorato presbitero de
Trembleto et successoribus ejus in perpetuum decimam
quam habebant apud Trembletum.
Quod si de cætero memorati monachi acquisierunt aliquas terras in decimatione
ecclesiæ de Trembleto, reddent inde decimam suam ecclesiæ
supradictæ presbitero.
Quam compositionem nos, pro utilitate utriusque ecclesiæ ratam habentes, ipsam,
ad petitionem utriusque partis, auctoritate litterarum nostrarum duximus
confirmandam.
Actum