" C. Fenye, castellane de Nialfa, super terra apud Esbiseors sita, quam emimus ab Egidio de Nialfa. "

  • A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 146, l. 2, nº 10.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Ego Fenya, domina Nialfe1, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis, quod venditionem quam fecerunt monachis Vallium Sarnaii Egidius de Nialfa et Amelina, uxor ejus, de terra quam habebant, de conquestu suo, prope granchiam des Esbiseors, contiguam muro ipsius granchie, volui et concessi, ita quod dicti monachi eandem terram possideant, liberam et quietam, ab omni servicio et exactione ; nec ego, dotis nomine vel alia quacumque occasione, in dicta terra aliquid potero reclamare. Symon vero primogenitus meus hec omnia voluit et concessit, et promisit, fide prestita, quod quam cito saisitus fuerit de terra sua dabit litteras suas patentes monachis, de concessione venditionis predicte et de garantisia a se et heredibus suis contra omnes. Servicium vero quod de eadem terra debebatur domino Nialfe, Nivardus de Mesnil, de cujus feodo movet predicta terra, faciet et heredes sui. In cujus rei testimonium, ad peticionem dicti Nivardi, presentes litteras sigillo meo roboravi. Actum .