" C. curie Parisiensis, de concessione Johannis de Villadavrei, de quibusdam terris apud Sanctum Nonnum. "
- A Original en parchemin scellé. — Inv., p. 33, l. 2, nº 9.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis curie
Parisiensis, salutem in
Domino :
Notum facimus quod Johannes de
Villadavreti, armiger, in presencia nostra constitutus,
concessit viris religiosis abbati et conventui Vallium
Sarneii, ut ipsi teneant de cetero in manu mortua et possideant,
in perpetuum, libere et quiete, omnes terras quas ipsi tenent in presenti de
ipso et suis compartionariis, abbate videlicet et conventu sancte
Genovefe Parisiensis et priore de Malliaco,
ut dicitur, in territorio Sancti Nonni1, tam intra clausuram porprisii
granchie dictorum monachorum Vallium Serneii quam extra
granchiam ; ita tamen quod debent reddere annuatim, apud Sanctum
Nunnum, duodecim solidos censuales communi servienti
dicti Johannis, et abbatis et conventus sancte
Genovefe, et prioris predicti,
In cujus rei testimonium, presenti scripto, nos ad petitionem ipsius
Johannis, sigillum curie
Parisiensis duximus apponendum.
Actum