De excambio cujusdam vineæ apud Balneolum, cum Petro de Orli, tannatore.

  • B Vidimus en parchemin1. — Inv., p. 135, l. 1, nº 22.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, salutem in Domino : Notum facimus quod constitutus, in presentia nostra, Petrus de Orli, tannator, recognovit se dedisse in escambium monachis Vallium Sarnaii tria arpenta terre, sita juxta Plesseium, in censiva dictorum monachorum, pro tribus quarteriis vinee, sitis apud Balneolum ; recognovit etiam se vendidisse eisdem monachis duo arpenta terre in predicta censiva dictorum mouachorum, pro tredecim libris parisiensibus. Promisit eciam dictus Petrus, fide in manu nostra prestita corporali, quod predictum escambium et venditionem predictam, secundum usus et consuetudines Francie, dictis monachis garentizabit. Ascelina vero, uxor dicti Petri, predictum escambium et predictam venditionem, voluit et concessit, et sponte fidem in manu nostra prestitit corporalem quod unquam per se vel per alium, ratione dotalicii vel alio modo, in predicto escambio vel venditione aliquid reclamabit. In cujus rei testimonium, ad peticionem utriusque partis, presentes litteras sigilli curie Parisiensis appositione fecimus roborari. Actum .