De dimidio modio bladi apud Sanctum-Scubiculum.
- A Original en parchemin scellé2 — Inv., p. 139, l. 5, nº 8.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Omnibus presentes litteras inspecturis, magister
Menardus, officialis archidiaconi
Carnotensis, salutem in
Domino :
Noverit universitas vestra quod Johannes de Gehennae et
Maria, uxor ejus, filia defuncti Burgundii, militis, in
nostra presentia constituti, fide media promiserunt quod de
cetero, sine contradictione aliqua, singulis annis, reddent religiosis viris
abbati et conventui Vallium Sarneii dimidium modium,
medietate bladi, medietate avene, percipiendum in granchia dictorum
J[ohannis] et M[arie], sitam apud
Sanctum-Scubiculum, et debet esse bladum predictum de
decima quam dicti J[ohannes] et
M[aria] habent apud locum predictum in terra
eorumdem.
Hune autem dimidium modium bladi prefatus B[urgundius] jam
pridem contulerat, in puram et perpetuam elemosinam, religiosis supradictis1.
Istam quoque elemosinam Johannes de Senvilla, miles, de
cujus feodo dicta decima movet, laudavit, voluit et concessit, et fide media
guarandizandam promisit.
Actum, ad petitionem dictorum Johannis et
Marie,