" C. officialis curie Parisiensis, de censivis vinearum de Luisant apud Montem Lethericum, venditis ab Andrea milite de Chevanville. "
- A Original en parchemin scellé. — Inv., p. 5, l. A, nº 4.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis curie
Parisiensis, in Domino
salutem :
Notum facimus quod dominus Andreas de
Chevanvile, miles, recognovit se vendidisse monachis
Vallium Sarnaii omne dominium, totum censum, totam
gardam, totam decimam, totum pressoragium, et quicquid juris
habebat vel habere poterat in omnibus vineis quas ipsi tenent a dicto
Andrea, sitis, ut dicitur, in territorio qui vocatur
Luisant1.
Necnon et recognovit se vendidisse dictis monachis omne dominium et quicquid
juris babebat vel habere poterat in vinea quam Jerbertus,
serviens ipsorum monachorum, emit, ut dicitur, ab Azone
Galic et Emelina, uxore
ejus, pro quadraginta libris parisiensibus jam solutis, prout
confessi sunt coram nobis.
Promisit insuper quod contra venditionem predictam per se vel per alios non
veniet in futurum, et quod omnia predicta dictis monachis, ad usus et
consuetudines Francie, garantizabit contra omnes.
Aalipdis vero, uxor predicti
Andree, omne jus quod habebat vel habere poterat
in omnibus rebus supradictis, ratione dotalitii vel alio modo, sub prestite
fidei religione, memoratis monachis expresse quitavit, et promisit, fide media,
quod contra predicta per se vel per alium non veniet in futurum.
Voluerunt preterea et concesserunt dicti Andreas et ejus
uxor sub ejusdem fidei religione, quod dicti monachi teneant et possideant im
perpetuum omnia superius nominata, in manu mortua, sine aliqua coactione
vendendi sive extra manum suam ponendi sive alio quocumque modo alienandi.
Et quia dominus Andreas habebat quamdam filiam, ut
dicitur, quam susceperat a prima uxore sua, que filia vocatur
Johanna, quam habuerat antequam contraheret cum dicta
Aalipde, promisit, fide media, se facturum et
procuraturum quod omnia predicta laudabit et concedet, quando veniet ad etatem
legitimam.
Et tam de hoc faciendo quam de expensis, dampnis et deperditis, si que
incurrerent aliqua occasione, obligavit eisdem monachis, de consensu dicte
Aalipdis, quinquaginta solidos parisienses
annui redditus, quos dicti Andreas et Aalipdis, ejus uxor, percipiunt, ut dicitur,