" Carta officialis curie Carnotensis, de venditione cujusdam domus apud Bercherias-le-Meingot. "
- A Original en parchemin scellé. — Inv., p. 15, l. 6, nº 9.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis presentes litteras inspecturis, magister Radulphus, officialis curie Carnotensis, salutem in Domino : Noveritis quod Simon Rebors et Johannes Portegoie, quamdam domum suam cum tota porprisia, sitam apud Bercherias-les-Meingot, in feodo domini Hugonis de Melleio, militis4, vendiderunt abbati et conventui Vallium Sernaii, pro viginti et sex libris carnotensibus, jam solutis, prout ipsi venditores confessi sunt coram nobis, promittentes, etc........................
Richaudis eciam, uxor dicti
Johannis, venditionem istam voluit et concessit et, fide media, promisit quod contra venditionem hujusmodi non
veniret, ipsamque fideidationem fecit spontanea voluntate.
Preterea prenominatus Hugo
duodecim denarios annui census quos habebat, ut dicebatur, in dictis
domo et porprisia, coram nobis, dictis monachis dedit, in puram et perpetuam
elemosinam, et concessit, et quicquid juris habebat et habere poterat in domo et
porprisia jam notatis ; volens et concedens quod dicti monachi dictam domum cum
dicta porprisia teneant et habeant in manu mortua, sine aliqua coactione
vendendi sive extra manum suam ponendi sive aliquo alio modo alienandi
easdem.
In cujus garandie contraplegium, dictus Hugo
quatuor sextarios terre semevre quam habebat, ut dicebat, prope
dictam domum venditam ipsis monachis, in nostra presentia assignavit, fide de
non veniendo contra prestita corporali.
Promisit etiam idem Hugo, sub prefatis fide et
contraplegio, quod prefatam elemosinationem concedi faceret et laudari a
Matheo et Guillermo, nepotibus suis,
filiis Huberti de Meigni, quando ad etatem legitimam
pervenirent.
Preterea venditionem, elemosinationem et contraplegii assignationem jamdictas
voluerunt et laudaverunt coram nobis Juliana, uxor dicti
Hugonis ; Hugo,
miles ; Guillelmus, armiger ;
Guillelmus, clericus, et
Hemericus, filii ejusdem Hugonis de
Melleio et Juliane jamdicte ; Odinus
Boter et Hubertus de Meigni, prenotatus.
Quod ut ratum permaneat, presentes litteras sigilli curie
Carnotensis munimine fecimus roborari.
Actum