" Carta domine Clemencie de Alneolo, de concessione cujusdam domus apud Voise. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 124, l. 1, nº 2 bis.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Ego Clemencia, domina de Alneolo, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod commutacionem quam fecit monachis Vallium Sarnaii et Raginaldo de Hous, militi, Johannes de Alneolo, miles1, assensu et voluntate fratrum suorum Guillelmi et Theobaldi, militum, et filiorum suorum Johannis primogeniti et Jocelini, militum, et Guillelmi de Varennes generi sui, et Maltidis uxoris sue, de quadam domo apud Voisiam sita, com porprisia sua, que quondam fuit Herberti Popin, pro domo quam prius eisdem vendiderat dictus Johannes de Alneolo, que fuit Gaufridi Crispini, volui, laudavi et concessi, ita quod dicti monachi et R[aginaldus], miles, eandem domum com porprisia sua teneant et possideant in perpetuum, ab omni servicio et exactione liberam et immunem, excepta justicia domini, sicut in litteris suis continetur; nec ego, dotis nomine vel alia quacumque occasione, in dicta domo vel porprisia aliquid potero reclamare. Guido vero filius meus hec omnia voluit et concessit, et promisit, fide prestita, quod quam cito saisitus fuerit de terra sua dabit litteras suas patentes monachis et R[aginaldo], militi, de concessione dicte domus et garantisia a se et heredibus suis contra omnes. In cujus rei testimonium, ad peticionem dicti Johannis, militis, et heredum suorum, et Guidonis, filii mei, presentes litteras sigilli mei munimine roboravi. Actum .