" Carta Nicholai de la Baate armigeri, de concessione terre quam vendidit Emelina relicta Petri Ramel, que sita est prope Fossam Germundi. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 86, l. 1, nº 19.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis presentes litteras inspecturis, ego
Nicholaus de la Baate, armiger, notum facio quod
Emelina, relicta Petri Ramel
de Abluis, in presentia mea, de assensu et voluntate
filiorum suorum, Guillermi videlicet et
Gaufridi, et Susanne, filie sue,
vendidit viris religiosis abbati et conventui Vallium
Sarnaii unam petiam terre sitam prope Fossam
Germondi, conjunctam terre mee, ex una parte, et terre
Petri Gontier, ex altera, liberam ab omni genere redditus
et servitii penitus et quietam, pro viginti et octo libris
carnotensibus.
Michael vero Tebert, qui
tenet feodum de me de quo dicta terra movebat, predictam venditionem voluit et
concessit, et decimam quam in supradicta terra habebat dictis monachis omnino
quittavit.
Nos autem predicti Nicholaus et
Michael tam dictam terram quam decimam, sicut domini
feodales, dictis monachis contra omnes, bona fide, manu cepimus in perpetuum
garantire.
Et quia dictus Michael sigillum non habebat, ad petitionem
partium et dicti Michaelis, presentes litteras sigillo meo
confirmavi.
Actum