" De sententia inter nos et Guidouem Briardi, de XIII sextariis bladi de redditu apud Fontenetum. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 121, l. 1, nº 5.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Proponentibus in jure coram nobis abbate et conventu Vallium Sarnaii contra Guidonem Briardi, militem, se habere et diu est habuisse tresdecim sextarios bladi annui redditus, medietatem frumenti et medietatem ordei, , super quadam granchia ejusdem militis, sita apud Fontanetum, et ideo petentibus dictum bladum ab eodem milite sibi reddi ; dicto milite eosdem abbatem et conventum olim habuisse dictos tresdecim sextarios bladi et ordei super dicta granchia confitente ; dicente tamen se non debere teneri ad solutionem dicti bladi eo quod dicebat quod antecessores sui habuerunt et perceperunt quondam totam decimam in quibusdam terris inferius expressis, ad quandam granchiam ipsorum abbatis et conventus, sitam prope Fontanetum, que dicitur Lavarville, pertinentibus, videlicet in tribus arpentis vinee Durandi sitis subtus domum Orientis Chalan ; in uno arpento vinee site in eodem loco ; in tribus arpentis terre arabilis sitis in territorio de Limite ; in quatuor arpentisterre sitis in terra de Minutis Ruppibus ; in duobus arpentis terre sitis in terra de Quarrello ; in tribus arpentis terre sitis in terra que dicitur Eichape ; in octo arpentis terre site in terra de Fossa Martini ; in tribus arpentis terre sitis in terra praticulorum Durandi ; in quatuor arpentis terre sitis in terra de Marueria ; in tribus arpentis terre sitis in terra de Cruce, que vulgariter dicitur la Groe ; et in tribus arpentis terre sitis in terra de Ruppibus : quam decimam dictarum terrarum dicebat idem miles se habere jure hereditario. Eodem milite insuper asserente super decima dictarum terrarum fuisse quondam contencionem inter defunctum Ferricum, patrem dicti Guidonis, ex una parte, et dictos abbatem et conventum ex altera ; et ab eisdem abbate et conventu de eadem contencione compromissum fuisse in prefatum Ferricum patrem, et per dictum Ferricum pacificatum super hoc fuisse in hunc modum, quod dictus Ferricus quittavit eisdem abbati et conventui decimam predictam terrarum superius nominatarum, et dicti abbas et conventus vice versa quittaverunt eidem Ferrico et ejus heredibus septem sextarios bladi de tresdecim sextariis antedictis, ut dicebat dictus miles ; prefatis abbate et conventu hec negantibus. Lite super premissis coram nobis legitime contestata, et postmodum super, premissis facta compromissione ab eodem milite ex una parte, et a procuratore dictorum abbatis et conventus, habente de hoc speciale mandatum, ex altera, in magistrum Hugonem de Caprosia et dominum Milonem de Corbolio, canonicos Parisienses et coram eisdem arbitris, testibns ex parte dicti militis productis ad suam intentionem fundandam, nec non et postea inter partes convenisse quod omnia acta habita coram dictis arbitris valerent ac si essent acta coram nobis, et quod causa in eo statu in quo erat coram eis ad examen nostrum reverteretur, attestacionibus per dictos arbitros super predictis receptis publicatis a nobis, auditis et intellectis, que partes dicere et proponere voluerunt, coram nobis die ad sentenciandum assignata, procuratore dictorum abbatis et conventus in jure presente et sententiam instanter petente, prefato milite per contumaciam absente, nos absenciam ipsius Dei presencia replentes, consideratis omnibus que nos movere poterant et debebant, communicato bonorum virorum consilio, omnibus rite peractis, per diffinitivam sententiam condempnamus prefatum Guidonem ad reddendum eisdem abbati et conventui annuatim tresdecim sextarios bladi antedictos. Actum .