De venditione duodecim solidorum annui redditus, in quadam vinea apud Perrousel.
A Original en parchemin. — Inv., p. 75, l. 5.
a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de
l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste
Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Radulphus
Quignet, assensu et voluntate Sibilie, uxoris mee, et Mabillie, matris mee, vendidi et concessi et hac
presenti carta mea confirmavi Thome,
clerico, fratri meo, duodecim solidos parisienses annui
redditus, quos mihi singulis annis solebat, ad festum Omnium
Sanctorum, persolvere, de quadam vinea sita in territorio de
Perrousel, inter
vineam Johannis Furnarii, ex una parte, et viam
regis Francorum, ex altera, et quicquid in prefatavinea juris habebam, tenendum et possidendum dicto
Thome et suis heredibus in perpetuum hereditagium.
Pro hac siquidem vendicione et concessione predicta dictus
Thomas dedit michi quatuor libras parisienses,
pro recognitione et saisina, de quibus quatuor libris teneo me
presentialiter pro pagato.
Hanc autem venditionem et concessionem superius notatam ego dictus
Radulphus et heredes mei dicto Thome
et suis heredibus, tactis sacrosanctis, contra omnes tenemur garantizare.
Et si dictus Thomas de dicta vendicione dampnum aliquod
incurrat, ego dictus Radulphus domum meam sitam in vico de
Bisiaco, inter domum Rogeri de
Gaani et domum Roberti, tanatoris, eidem
Thome assignavi in contraplegium.
Et ut hoc ratum et stabile in perpetuum permaneat, ego dictus
Radulphus presentem cartam sigilli mei testimonio
confirmavi.
Anno Domini factum fuit hoc Mº CCº XLº tercio, mense
maio ; testibus hiis : Johanne Basilii, Ricardo fabro, Ricardo
Gilot, et pluribus aliis.