" C. Henrici episcopi Carnotensis, de venditione decime ab Archemboudo de Urfino. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 89, 1. 1, nº 10.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis presentes litteras inspecturis, Henricus, miseratione divina,
Carnotensis episcopus, salutem
in Domino :
Noveritis quod Archenboudus de Sarqeuse recognovit se
vendidisse abbati et conventui Vallium Sarnaii, ad
tenendum et perpetuo possidendum, septem sextaria annui redditus, tam
hibernagii quam avene, que habebat dictus Archenboudus in
granchia dictorum monachorum, sita apud Urfinum, pro
precio viginti quinque librarum turonensium.
Hanc autem venditionem laudaverunt et concesserunt Amalricus, dominus de Sarqueuse, et Simon, frater ejus, milites, sicut in ipsius
Amalrici litteris plenius vidimus contineri2, de quorumfeodo dicta septem sextaria movebant, ut dicebant ; et
dictus Simon promisit coram nobis dictis monachis
garantizare dictam venditionem contra omnes.
Nos autem, ad instantiam omnium supradictorum, dictam venditionem decime
supradicte laudamus et confirmamus dicto monasterio habendam et perpetuo
possidendam.
In cujus rei testimonium, presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus
roborari.