" Officialis Parisiensis, de vineis quas dedit nobis Arnulphus, carnifex de Monte-Letherico. "
- A Original en parchemin scellé1 — Inv., p. 5, l. A, nº 5.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis curie
Parisiensis, salutem in
Domino :
Notum facimus quod Arnulphus, carnifex
de Monte-Letherico, recognovit se dedisse et
concessisse, in elemosinam puram et perpetuam, abbati et conventui
Vallium Sarnaii, duo arpenta et dimidium vel
circiter vinearum que habebat apud Montem-Lethericum, in
territorio de Fos, in
censiva domini Petri de Britigniaco,
militis, et Bouchardi, fratris
ejus, armigeri, ut dicebat, moventia de conquestu predicti
Arnulphi et Florie, ejus uxoris, ut dicitur ; promittens,
etc......
Predicti vero dominus Petrus et
Bouchardus donationem et concessionem hujusmodi
voluerunt, laudaverunt et acceptaverunt ; et quittaverunteisdem
abbati et conventui im perpetuum censum, pressoragium et decimam, omne jus et
omne dominium, omnem juridicionem et justiciam que habebant et habere poterant
vel sibi competebant aut competere poterant in predictis vineis, nichil juris
seu dominii sibi vel heredibus eorumdem in predictis vineis retinentes
aliquatenus in futurum ; promittentes quod contra premissa vel aliquod de
premissis, per se vel per alium, non venient in futurum.
Petrus vero de Granchia, armiger,
et Aalipdis, ejus uxor, a quo
Petro dicti miles et Bouchardus censivam predictam
tenebant in feodum, ut dicebant, donacionem, concessionem et quittationem
predictas et omnia alia supradicta voluerunt et acceptaverunt et quittaverunt,
cesserunt et remiserunt im perpetuum quicquid juris et dominii habebant et
habere aut sibi competere poterant in dictis vineis eisdem abbati et conventui,
jure sive ratione feodi vel alio quocumque modo.
Recognoverunt insuper predicti Petrus et Bouchardus, ejus frater, se ab eisdem abbate et
conventu, pro quittacione predicta, viginti libras parisienses in
numerata pecunia recepisse.