De venditione duorum arpentorum vineæ apud Sanctum Piatum.

  • A Original en parchemin scellé. — Inv., p. 18, c. L, nº 75.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis curie Carnotensis, salutem in Domino : Noverint universi quod Ermengardis, relicta Durandi de Molendinis, recognovit se vendidisse Guillelmo de Stoques, clerico, duo arpenta vinee que ipsa habebat sita apud Sanctum Piatum, scilicet unum arpentum situm in dominio capituli Carnotensis, pro octo libris carnotensibus, et aliud arpentum situm in censiva Raginaldi de Husso,militis, pro precio sexaginta solidorum, etc...............

Quod si contingeret dictas vineas ab aliquo retrahi vel evinci, prefata Ermengardis dicto Guillelmo vel ejus heredibus sexaginta solidos, nomine pene, solvere tenebitur. Preterea Poolinus, filius dicte Ermengardis, et Ysabella, uxor ejus, dictam venditionem voluerunt coram nobis, concesserunt et approbaverunt, etc....................

De dicta autem pena, ut dictum est, reddenda, Nicholaus, dictus Carum-Tempus1, necnon et dictus Poolinus erga dictum Guillelmum, clericum, pro dicta Ermengardi, constituerunt se, fide media, fidejussores, etc........... In cujus rei testimonium, memoriam et munimen, presentibus litteris sigillum curie Carnotensis duximus apponendum. .