" C. officialis Parisiensis, de quodam arpento et quadam domo sitis apud Braolleth, ex dono Radulfi Galopin, "
- A Original en parchemin scellé. — Inv., p. 5, l. A, nº 2 bis.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis curie
Parisiensis, salutem in
Domino :
Notum facimus quod Radulphus Galopin de Caprosia dedit et
concessit, in puram et perpetuam elemosinam, abbati et conventui
Vallium Sarnaii, quoddam arpentum vinee site apud
Braouliet, quod vocatur arpentum de Molendinis, et
quandam domum sitam apud Braoulet, ut dicitur, supra calceyam, cum omnibus
juribus et pertinentiis dicte domus ; que arpentum vinee et domus sita sunt in
censiva domini de Braoulet, ut dicitur ; retento tamen sibi in eisdem
rebus, quandiu vixerit, tantummodo usufructu.
In pactum enim deductum fuit coram nobis, ipso Radulpho
expresse volente et consentiente, quod si uxor dicti
Radulphi hujus donationem in toto vel in parte
ratam non haberet, aut per ipsam vel quemlibet alium evincere vel impugnari
contingeret donationem predictam in toto vel in parte, ipsi abbas et conventus,
in bonis ipsius Radulphi de conquestu suo moventibus,
habeant et capiant pleno jure, ex causa donacionis, pro rata rei evicte, eosdem
conquestus et heredes suos sive successores ad hoc specialiter obligans et
onerans coram nobis.
Voluit enim et concessit idem Radulphus coram nobis ut
predicti abbas et conventus statim, postquam decesserit, possessionem rerum
predictarum, et etiam cujusdam arpenti vinee site prope dictam vineam, quod fuit
Guillelmi de Ponte, ac partis cujusdam domus contigue
domui predicte, ut dicitur, in quibus arpento vinee et parte dicte domus habet
usumfructum, ex donatione sibi facta ab eisdem abbate et conventu, sicut
confessus est coram nobis, libere et sine contraditione aliqua ingredientur.
Et promisit, fide in manu nostra prestita corporali, idem
Radulphus quod contra premissa vel aliquid ex eis, per se
vel per alios, non veniet in futurum.