" C. domini Gilonis, presbiteri de Bries, de donis ipsius.
"
A1 et A2 Double original en parchemin scellé2. — Inv., p. 13, l. 3, nos 5 et 7.
a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de
l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste
Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.
Omnibus presentes litteras inspecturis, ego
Egidius, dictus Fort-Anier, presbiter de
Bries, salutem in Domino :
Noveritis quod ego dedi, contuli et concessi, pro salute anime mee, parentum
benefactorumque meorum, in puram et perpetuam elemosinam, religiosis viris
abbati et conventui Vallium Sarnaii, tria sextaria terre
arabilis semeure, quorum duo sita sunt apud
Sauceium, juxta domum defuncti Johannis
Nacart1.
« , et tercium situm est in valle de Sauceio ; et unam
peciam prati sitam retro domum dicti defuncti Johannis ; et
sexaginta solidos carnotenses minuti census vel circa, percipiendos
annuatim, in festo sancti Remigii, apud
Joiacum, tam super terris arabilibus, pratis, vineis,
quam super quadam hostisia cum suis pertinentiis sita apud
Joiacum, quam heredes dicti defuncti
Johannis possident.
Dedi etiam eisdem religiosis omne jus et dominium quod habebam in duobus
sextariis terre semeure, site apud Plantas, et in
una mina terre semeure arabilis, site apud
Sauceium ; que Gaufridus
Burgaut, nepos meus, tenebat a me in feodum; et omne jus et
dominium quod habebam similiter in tribus minis terre semeure quas possidebat
Mabilia, soror mea ; cujus terre
due partes site sunt apud dictas Plantas, et tercia sita
est in valle de Sauceio.
Et cum hoc dedi dictis religiosisomne jus et dominium quod
habebam in quatuor solidis carnotensibus censualibus, debitis
annuatim, ad festum sancti Remigii, Mabilie, sorori mee, pro campiparte cujusdam
pecie terre site juxta Campum Sancti Michaelis cum dictis
tribus minis terre semeure, que tenebat a me in feodum.
Que omnia et singula predicta movebant de feodo Johannis de
Scroniis, militis.
Dedi insuper eisdem religiosis duas pecias vinee sitas supra villam que dicitur
Molendina-Nova, a parte Bercheriarum-la-Meingot, et duodecim
solidos carnotenses annui census, singulis annis percipiendos apud
Joiacum, in festo sancti Remigii, pro
censu plantarum sitarum supra Molendina-Nova ; que due
pecie vinee et qui duodecim solidi censuales movebant de feodo
Petri de Sancto Hylarione, militis.
Omnia et singula predicta dedi eisdem religiosis sine revocacione, cum omni
jure et dominio quod in eis habebam vel habere poteram in futurum quacumque
racione.
Hanc autem donacionem voluit predicta Mabilia, soror mea, approbavit et concessit;
quitans quicquid habebat vel habere poterat quoquomodo in singulis rebus
prenotatis.
Dicta Mabilia, soror mea, in puram
et perpetuam elemosinam, dedit et concessit, pro remedio anime sue et parentum
suorum, dictis abbati et conventui dictas tres minas terre semeure et
dictos quatuor solidos censuales, me presente, volente et
assentiente, a quo dicta Mabilia dictas res tenebat in
feodum.
Que vero Mabilia promisit se nichil de cetero, per se vel
per alium, in rebus predictis in posterum reclamare.
Ad confirmationem omnium et singularum rerum prenominatarum, presentes litteras
sigillo meo proprio roboravi.
Actum anno Domini Mº CCº quadragesimo nono, mense novembri1.